Hos enim ramos se fracturum esse monstrabat, et hunc oleastrum inserturum, quando commotus Centurionis fide, qui ei dixit, « Non sum dignus ut sub tectum meum intres; sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus: nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic, Vade, et vadit; et huic, Veni, et venit; et servo meo, Fac hoc, et facit. Conversus ad eos qui se sequebantur, dixit, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. » Quare non invenit tantam fidem in Israel? Quia propheta in patria sua honorem non habet. Numquid non et illi centurioni poterat dicere Dominus, quod dixit huic regulo, Vade, puer tuus vivit? Videte distinctionem: regulus iste Dominum ad domum suam descendere cupiebat; ille centurio indignum se esse dicebat. Illi dicebatur, Ego venio et curabo eum; huic dictum est, Vade, filius tuus vivit. Illi praesentiam promittebat; hunc verbo sanabat. Iste tamen praesentiam ejus extorquebat; ille se praesentia ejus indignum esse dicebat. Hic cessum est elationi; illic concessum est humilitati. Tanquam huic diceret, Vade, filius tuus vivit, noli mihi taedium facere. Nisi signa et prodigia videritis, non creditis: praesentiam meam vis in domo tua, possum et verbo jubere; noli tu de signis credere: centurio alienigena credidit me verbo posse facere, et antequem facerem credidit; vos, nisi signa et prodigia videritis, non creditis. Ergo si ita est, frangantur superbi rami, humilis inseratur oleaster: maneat tamen radix, illis praecisis, istis receptis. Ubi manet radix? In Patriarchis. Etenim patria Christi populus Israel, quia ex eis venit secundum carnem: sed hujus arboris radix, Abraham, Isaac, et Jacob, patriarchae sancti. Et ubi isti? In requie apud Deum, in honore magno: ut in Abrahae sinum adjutus ille pauper post corporis exitum levaretur, et in Abrahae sinu de longinquo a superbo divite videretur 5Luc. XVI, 22, 23. Ergo radix manet, radix laudatur: sed rami superbi et praecidi et arescere meruerunt; oleaster autem humilis illorum praecisione invenit locum.