TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hinc fit ut etiam hi qui amant otium studiorum bonorum, et nolunt perpeti laboriosarum molestias actionum, eo quod minus idoneos ad haec ministranda, et sine reprehensione agenda se sentiunt; mallent, si fieri posset, sanctos apostolos et praedicatores veritatis antiquos excitari adversus abundantiam iniquitatis, qua fervor friguit charitatis. Sed in eis qui jam de corpore exierunt, et carnis indumento exspoliati sunt (neque enim ab ea separati sunt), respondet Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Recipietur quidem illa tunica, et in eis qui jam exuti sunt, rursus vestietur carne Ecclesia: non tamen nunc quando fervefaciendi sunt frigidi, sed tunc quando resurrecturi sunt mortui. Passa ergo difficultatem propter inopiam praedicatorum, et recolens illa sua membra sana sermonibus, sancta moribus, sed jam exuta corporibus, ingemit et dicit Ecclesia, Exui me tunica mea; quomodo induam eam? Membra illa mea quae Christo aperire evangelizando excellentissime potuerunt, quomodo ad corpora quibus exuta sunt, redire nunc possunt?