Fecit hoc ille, et scandalizati sunt Judaei. Videbant enim hominem die sabbati portantem grabatum suum, nec calumniabantur Domino quod sanum eum fecerat sabbato, ut eis respondere posset quia si cujusquam eorum jumentum in puteum cecidisset, utique die sabbati erueret illud, et salvaret jumentum suum 31Luc. XIV, 5: non itaque jam illi objiciebant quod die sabbati sanus factus esset homo; sed quod portabat grabatum suum. Si sanitas non erat differenda, numquid et opus fuerat imperandum? Non licet tibi, inquiunt, facere quod facis, tollere grabatum tuum. Et ille auctorem sanitatis suae objiciebat calumniatoribus: Qui, inquit, me fecit sanum, ipse mihi dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula. Non acciperem jussionem a quo receperam sanitatem? Et illi: Quis est ille homo qui tibi dixit, Tolle grabatum tuum, et ambula?