TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hoc est, inquit, praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Sive dicatur praeceptum, sive mandatum, ex uno verbo graeco utrumque interpretatur, quod est ἐντολή . Jamvero istam sententiam et antea dixerat, de qua me vobis, ut potui, disputasse meminisse debetis 3Supra, Tract. 65. Ibi enim sic ait, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem 4Joan. XIII, 34 . Hujus itaque mandati repetitio, commendatio est: nisi quod ibi, Mandatum, inquit, novum do vobis; hic autem, Hoc est, inquit, mandatum meum: ibi, tanquam non fuerit ante tale mandatum; hic, tanquam non sit aliud ejus mandatum. Sed ibi dictum est novum, ne in vetustate nostra perseveremus: hic dictum est meum, ne contemnendum putemus.

Notes

  1. 3. Supra, Tract. 65
  2. 4. Joan. XIII, 34