Sed mente adhuc parvulis, quos dicit Apostolus carnales lacte nutriendos, omnis de hac re sermo, quo agitur ut non solum credatur, verum etiam intelligatur sciaturque quod dicitur, percipere talia non valentibus onerosus est, faciliusque illos premit quam pascit. Ex quo fit ut spirituales ista carnalibus non omnimodo taceant, propter catholicam fidem, quae omnibus praedicanda est; nec tamen sic disserant, ut volentes ea perducere ad intelligentiam non capacem, facilius fastidiri faciant in veritate sermonem, quam in sermone percipi veritatem. Propterea dicit scribens ad Colossenses; Et si corpore absens sum, spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinationem vestram, et id quod deest fidei vestrae in Christo 14Coloss. II, 5 . Et ad Thessalonicenses: Nocte ac die, inquit, abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et suppleamus quae desunt fidei vestrae 15I Thess. III, 10 . Intelligendi sunt utique ita primum catechizati, ut lacte alerentur, non solido cibo: cujus lactis ad Hebraeos commemoratur ubertas eis quos volebat cibi soliditate jam pascere. Propter quod ait: « Ideoque remittentes initii Christi verbum, in consummationem respiciamus; non iterum jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis, et fidei in Deum, lavacri doctrinae, et impositionis manuum, resurrectionis etiam mortuorum, et judicii aeterni » 16Hebr. VI, 1, 2. Haec est lactis ubertas, sine quo non vivunt qui jam quidem ratione utuntur ut possint credere, sed bonum a malo, non credendo tantum, verum etiam intelligendo (quod pertinet ad solidum cibum) separare non possunt. Quod autem in lactis commemoratione posuit et doctrinam, ipsa est quae per symbolum traditur et orationem dominicam.