TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Fratres, ista quaestio si hodie solvatur, gravat vos, non dubito, quia jam multa dicta sunt. Sciatis autem talem istam quaestionem esse, ut haec sola perimat partem Donati. Ad hoc dixi Charitati vestrae, ut intentos vos facerem, similiter ut soleo; simul ut oretis pro nobis et vobis, ut et nobis det Dominus digna loqui, et vos digna capere mereamini. Interim hodie dignamini differre. Sed hoc breviter dico interim, donec solvatur: interrogate pacifice, sine rixa, sine contentione, sine altercationibus, sine inimicitiis; et vobiscum quaerite, et alios interrogate, et dicite, Hanc quaestionem proposuit nobis hodie episcopus noster, aliquando si Dominus concesserit, soluturus eam. Sed sive solvatur sive non solvatur, putate me proposuisse quod me movet: moveor enim multum. Dicit Joannes, Ego a te debeo baptizari; tanquam Christo cognito. Si enim non noverat eum a quo volebat baptizari, temere dicebat, Ego a te debeo baptizari. Noverat ergo eum. Si noverat eum, quid est ergo quod dicit, Non noveram eum; sed qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit, Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, sicut columbam, ipse est qui baptizat in Spiritu sancto? Quid dicturi sumus? Quia non scimus quando venerit columba? Ne forte ibi lateant, legantur alii evangelistae, qui planius illud dixerunt: et invenimus apertissime tunc descendisse columbam, cum Dominus ab aqua ascendit. Super baptizatum enim aperti sunt coeli, et vidit Spiritum descendentem (Matth. III, 16, Marc. I, 10, et Luc. III, 21 et 22) . Si jam baptizatum cognovit, venienti ad baptisma quomodo dicit, Ego a te debeo baptizari? Hanc vobiscum interim ruminate, hanc vobiscum conferte, hanc vobiscum tractate. Praestet Dominus Deus noster ut antequam a me audiatis, alicui vestrum priori eam revelet. Tamen, fratres, hoc sciatis, quia per istius quaestionis solutionem, vocem pars Donati de Baptismi gratia, ubi nebulas obtendunt imperitis, et retia tendunt avibus volantibus, si frontem habeant, omnino non habebunt: omnino eorum ora claudentur.