Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent. Unde vivent? De vita. De qua vita? De Christo. Unde probamus quia de vita Christo? Ego sum, inquit, via, veritas et vita 15Joan. XIV, 6 . Ambulare vis? ego sum via. Falli non vis? ego sum veritas. Mori non vis? ego sum vita. Hoc dicit tibi Salvator tuus: Non est quo eas, nisi ad me; non est qua eas, nisi per me. Nunc ergo ista hora agitur, hoc et agitur plane, et omnino non cessatur. Surgunt homines qui mortui erant, transeunt ad vitam, ad vocem Filii Dei vivunt, de illo, perseverantes in fide ipsius. Habet enim Filius vitam, unde vivant credentes habet.