TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Descendit, ut dicit Evangelista, in Capharnaum, ipse et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus, et ibi manserunt non multis diebus. Ecce habet matrem, habet fratres, habet et discipulos: inde fratres, unde matrem. Fratres enim Scriptura nostra, non eos solos appellare consuevit, qui nascuntur ex eodem viro et femina, aut ex eodem utero, aut ex eodem patre, quamvis diversis matribus; aut certe ex eodem gradu, velut compatrueles aut consobrinos: non solum hos fratres novit dicere Scriptura nostra. Quomodo loquitur, sic intelligenda est. Habet linguam suam: quicumque hanc linguam nescit, turbatur, et dicit, Unde fratres Domino? Num enim Maria iterum peperit? Absit. Inde coepit dignitas virginum. Illa femina mater esse potuit, mulier esse non potuit. Dicta est autem mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis: et hoc ex lingua ipsius Scripturae. Nam et Eva statim facta de latere viri sui, nondum contacta a viro suo, nostis quia mulier appellata est: Et formavit eam in mulierem 7Gen. II, 22 . Unde ergo fratres? Cognati Mariae fratres Domini, de quolibet gradu cognati. Unde probamus? Ex ipsa Scriptura. Frater Abrahae dictus est Lot 8Id. XIII, 8, et XIV, 14; filius erat fratris ipsius. Lege, et invenies quia Abraham patruus erat Lot 9Id. XI, 27, 31, et dicti sunt fratres. Unde, nisi quia cognati? Item Jacob Laban Syrum habebat avunculum: frater enim erat Laban matris Jacob, id est Rebeccae uxoris Isaac 10Id. XXVIII, 2. Lege Scripturam, et invenies quia fratres dicuntur avunculus et sororis filius 11Id. XXIX, 12-15. Qua regula cognita, invenies omnes consanguineos Mariae fratres esse Christi.

Notes

  1. 7. Gen. II, 22
  2. 8. Id. XIII, 8, et XIV, 14
  3. 9. Id. XI, 27, 31
  4. 10. Id. XXVIII, 2
  5. 11. Id. XXIX, 12-15