TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quod jam commendavi Dilectioni vestrae, stabiliter meminisse debetis, sanctum Joannem evangelistam nolle nos semper lacte nutriri, sed solido cibo vesci. Quisquis autem ad sumendum solidum cibum verbi Dei adhuc minus idoneus est, lacte fidei nutriatur, et verbum quod intelligere non potest, credere non cunctetur. Fides enim meritum est, intellectus praemium. In ipso labore intentionis desudat acies mentis nostrae, ut ponat sordiculas nebulae humanae, et serenetur ad Verbum Dei. Non ergo recusetur labor, si adest amor: nostis enim quoniam qui amat non laborat. Omnis enim labor non amantibus gravis est. Si tantos labores cum avaris portat cupiditas, nobiscum non portat charitas?