TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid autem mirum si surrexit a coena, et posuit vestimenta sua, qui cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit? Et quid mirum si praecinxit se linteo, qui formam servi accipiens habitu inventus est ut homo 10Philipp. II, 6 et 7.? Quid mirum si misit aquam in pelvim unde lavaret pedes discipulorum, qui in terram sanguinem fudit, quo immunditiam dilueret peccatorum? Quid mirum si linteo quo erat praecinctus, pedes quos laverat, tersit, qui carne qua erat indutus, Evangelistarum vestigia confirmavit? Et linteo quidem ut se praecingeret, posuit vestimenta quae habebat: ut autem formam servi acciperet quando semetipsum exinanivit, non quod habebat deposuit, sed quod non habebat accepit. Crucifigendus sane suis exspoliatus est vestimentis, et mortuus involutus est linteis: et tota illa ejus passio, nostra purgatio est. Passurus igitur exitia, praemisit obsequia; non solum eis pro quibus erat subiturus mortem, sed etiam illi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta est quippe humanae humilitatis utilitas, ut eam suo commendaret exemplo etiam divina sublimitas: quia homo superbus in aeternum periret, nisi illum Deus humilis inveniret. Venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat 11Luc. XIX, 10. Perierat autem superbiam deceptoris secutus, ergo humilitatem Redemptoris sequatur inventus.

Notes

  1. 10. Philipp. II, 6 et 7.
  2. 11. Luc. XIX, 10