TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Commoti sunt ergo verbis istis quidam ex Pharisaeis, et dixerunt ei: Numquid et nos caeci sumus? Audi jam quid est quod movebat, Et qui vident, caeci fiant. Dixit eis Jesus: Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Cum sit caecitas ipsa peccatum. Si caeci essetis, id est, si vos caecos adverteretis, si vos caecos diceretis, et ad medicum curreretis; si ergo ita caeci essetis, non haberetis peccatum: quia veni ego auferre peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet. Quare? Quia dicendo, Videmus, medicum non quaeritis, in caecitate vestra remanetis. Hoc est ergo quod paulo ante non intellexeramus quod ait, Ego veni, ut qui non vident, videant: quid est, ut qui non vident, videant? Qui se non videre confitentur, et medicum quaerunt, ut videant. Et qui vident, caeci fiant: quid est, qui vident, caeci fiant? Qui se patant videre, et medicum non quaerunt, in sua caecitate permaneant. Ergo istam discretionem vocavit judicium, cum ait, In judicium veni in hunc mundum, quo discernit causam credentium et confitentium a superbis, se videre putantibus, et ideo gravius excaecatis; tanquam dixerit ei peccator confitens et medicum quaerens, Judica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta 21Psal. XLII, 1 : illorum scilicet qui dicunt, Videmus, et eorum peccatum manet. Non autem illud judicium jam intulit mundo, quo de vivis et mortuis in fine saeculi judicabit. Secundum hoc enim dixerat, Ego non judico quemquam 22Joan. VIII, 15 : quoniam prius venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum 23Id. III, 17 .

Notes

  1. 21. Psal. XLII, 1
  2. 22. Joan. VIII, 15
  3. 23. Id. III, 17