TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Homines sumus, quod puto non diu esse suadendum Charitati vestrae, christiani; et si christiani, utique ipso nomine ad Christum pertinentes. Hujus signum in fronte gestamus: de quo non erubescimus, si et in corde gestemus. Signum ejus est humilitas ejus. Per stellam eum Magi cognoverunt 2Id. II, 2; et erat hoc signum de Domino datum, coeleste atque praeclarum: noluit stellam esse in fronte fidelium signum suum, sed crucem suam. Unde humiliatus, inde glorificatus: inde erexit humiles, quo humiliatus ipse descendit. Pertinemus ergo ad Evangelium, pertinemus ad Novum Testamentum. Lex per Moysen data est, Gratia autem et veritas per Jesum Christum facta est. Interrogamus Apostolum, et dicit nobis quoniam non sumus sub Lege, sed sub Gratia 3Rom. VI, 14. Misit ergo Filium suum factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus 4Galat. IV, 4, 5 . Ecce ad hoc venit Christus, ut eos qui sub Lege erant redimeret: ut jam non simus sub Lege, sed sub Gratia. Quis ergo dedit Legem? Ille dedit Legem, qui dedit et Gratiam: sed Legem per servum misit, cum Gratia ipse descendit. Et unde facti erant homines sub Lege? Non implendo Legem. Qui enim legem impiet, non est sub lege, sed cum lege: qui autem sub lege est, non sublevatur, sed premitur lege. Omnes itaque homines sub Lege constitutos, reos facit Lex; et ad hoc illis super caput est, ut ostendat peccata, non tollat. Lex ergo jubet, dator legis miseretur in eo quod jubet lex. Conantes homines implere viribus suis quod a lege praeceptum est, ipsa sua temeraria et praecipiti praesumptione ceciderunt; et non sunt cum lege, sed sub lege facti sunt rei: et quoniam suis viribus implere non poterant legem, facti rei sub lege, imploraverunt liberatoris auxilium; et reatus legis fecit aegritudinem superbis. Aegritudo superborum, facta est confessio humilium: jam confitentur aegroti quia aegrotant; veniat medicus, et sanet aegrotos.

Notes

  1. 2. Id. II, 2
  2. 3. Rom. VI, 14
  3. 4. Galat. IV, 4, 5