Maria autem erat quae unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis, cujus frater Lazarus infirmabatur. Miserunt ergo sorores ejus ad eum, dicentes. Jam intelligimus quo miserunt, ubi erat Dominus: quoniam absens erat, trans Jordanem scilicet. Miserunt ad Dominum, nuntiantes quod aegrotaret frater earum: ut si dignaretur veniret, et eum ab aegritudine liberaret. Ille distulit sanare, ut posset resuscitare. Quid ergo renuntiaverunt sorores ejus? Domine, ecce quem amas infirmatur. Non dixerunt, Veni: amanti enim tantummodo nuntiandum fuit. Non ausae sunt dicere, Veni, et sana: non ausae sunt dicere, Ibi jube, et hic fiet. Cur enim non et istae, si fides illius Centurionis inde laudatur? Ait enim: Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus 6Matth. VIII, 8, 10 . Nihil horum istae, sed tantummodo, Domine, ecce quem amas infirmatur. Sufficit ut noveris; non enim amas, et deseris. Dicit aliquis: Quomodo per Lazarum peccator significabatur, et a Domino sic amabatur? Audiat eum dicentem, Non veni vocare justos, sed peccatores 7Id. IX, 13 . Si enim peccatores Deus non amaret, de coelo ad terras non descenderet.