Deinde quid dicit? Jam non multa loquar vobiscum: venit enim princeps mundi hujus: quis, nisi diabolus? Et in me non habet quidquam: nullum scilicet omnino peccatum. Sic enim ostendit non creaturarum, sed peccatorum, principem diabolum, quos nunc nomine mundi hujus appellat. Et quotiescumque mundi nomen in mali significatione ponitur, non ostendit nisi mundi istius amatores; de quibus alibi scriptum est, Quicumque voluerit amicus esse saeculi hujus, inimicus Dei constituetur 3Jacobi IV, 4 . Absit ergo ut sic intelligatur diabolus princeps mundi, tanquam gerat universi mundi, id est, coeli et terrae, atque omnium quae in eis sunt principatum: de quali mundo dictum est, cum de Christo Verbo sermo esset, Et mundus per eum factus est 4Joan. I, 10 . Universus itaque mundus a summis coelis usque ad infimam terram creatori est subditus, non desertori; redemptori, non interemptori; liberatori, non captivatori; doctori, non deceptori. Quem admodum autem sit intelligendus princeps mundi diabolus, evidentius aperuit Paulus apostolus, qui cum dixisset, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; subjecit, atque ait, sed adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum 5Ephes. VI, 12 . Sequenti enim verbo exposuit quid dixisset, mundi, cum subjecit, tenebrarum harum: ne quisquam mundi nomine intelligeret universam creaturam, cujus nullo modo sunt rectores angeli desertores. Tenebrarum, inquit, harum, id est, mundi istius amatorum: ex quibus tamen electi sunt, non per suum meritum, sed per Dei gratiam, quibus dicit, Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino 6Id. V, 8 . Omnes enim fuerunt sub rectoribus tenebrarum harum, id est, hominum impiorum, tanquam tenebrae sub tenebris: sed gratias Deo, qui eruit nos, sicut dicit idem apostolus, de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae 7Coloss. I, 12, 13 . In quo princeps hujus mundi, hoc est tenebrarum harum, non habebat quidquam; quia neque cum peccato Deus venerat, nec ejus carnem de peccati propagine Virgo pepererat. Et tanquam ei diceretur, Cur ergo moreris, si non habes peccatum cui debeatur mortis supplicium? continuo subjecit, Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio; surgite, eamus hinc. Discumbens enim discumbentibus loquebatur. Eamus autem dixit, quo, nisi ad illum locum unde fuerat tradendus ad mortem, qui nullum habebat meritum mortis? Sed habebat ut moreretur mandatum Patris, tanquam ille de quo praedictum erat, Quae non rapui, tunc exsolvebam 8Psal. LXVIII, 5 : mortem sine debito soluturus, et nos a morte debita redempturus. Rapuerat autem Adam peccatum, quando manum in arborem praesumptione deceptus extendit, ut incommunicabile nomen inconcessae divinitatis invaderet, quam Filio Dei natura contulerat, non rapina.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 3. Jacobi IV, 4
- 4. Joan. I, 10
- 5. Ephes. VI, 12
- 6. Id. V, 8
- 7. Coloss. I, 12, 13
- 8. Psal. LXVIII, 5