TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nemo tamen istos insignes apostolos separet. Et in eo quod significabat Petrus, ambo erant; et in eo quod significabat Joannes, ambo futuri erant. Significando sequebatur iste, manebat ille: credendo autem ambo mala praesentia hujus miseriae tolerabant, ambo futura bona illius beatitudinis exspectabant. Nec ipsi soli, sed universa hoc facit sancta Ecclesia sponsa Christi, ab istis tentationibus eruenda, in illa felicitate servanda. Quas duas vitas Petrus et Joannes figuraverunt, singuli singulas: verum et in hac temporaliter ambulaverunt ambo per fidem, et illa in aeternum fruentur ambo per speciem. Omnibus igitur sanctis ad Christi corpus inseparabiliter pertinentibus, propter hujus vitae procellosissimae gubernaculum, ad liganda et solvenda peccata claves regni coelorum primus Apostolorum Petrus accepit: eisdemque omnibus sanctis propter vitae illius secretissimae quietissimum sinum, super pectus Christi Joannes evangelista discubuit. Quoniam nec iste solus, sed universa Ecclesia ligat solvitque peccata: nec ille in principio Verbum Deum apud Deum, et caetera de Christi divinitate, et de totius divinitatis trinitate atque unitate sublimia, quae in illo regno facie ad faciem contemplanda, nunc autem donec veniat Dominus, in speculo atque in aenigmate contuenda sunt, quae praedicando ructaret, de fonte Dominici pectoris solus bibit; sed ipse Dominus ipsum Evangelium pro sua cujusque capacitate omnibus suis bibendum toto terrarum orbe diffudit. Sunt qui senserint, et hi quidem non contemptibiles sacri eloquii tractatores, a Christo Joannem apostolum propterea plus amatum, quod neque uxorem duxerit, et ab ineunte pueritia castissimus vixerit 24Hieron. lib. 1 contra Jovinianum. Hoc quidem in Scripturis canonicis non evidenter apparet: verumtamen id quoque multum adjuvat congruentiam hujusce sententiae, quod illa vita per eum significata est, ubi non erunt nuptiae.

Notes

  1. 24. Hieron. lib. 1 contra Jovinianum