TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Venit ergo Dominus Deus ad hominem peccatorem. Duo nomina audisti, et hominem, et peccatorem. Quod homo est, ex Deo est: quod peccator est, non est ex Deo. A natura vitium secernatur: agnoscatur natura, unde Creator laudetur; agnoscatur vitium, propter quod medicus invocetur. Quod ergo ait Dominus, Qui est ex Deo, verba Dei audit: propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; non naturarum merita discrevit, aut praeter suam animam et carnem, aliquam naturam in hominibus quae peccato vitiata non esset, invenit: sed quoniam praescierat qui fuerant credituri, ipsos dixit ex Deo, quoniam regenerationis adoptione renascerentur ex Deo. Ad hos pertinet, Qui est ex Deo, verba Dei audit. Quod vero sequitur, Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis; eis dictum est, qui non solum peccato vitiosi erant (nam hoc malum commune erat omnibus), sed etiam praecogniti quod non fuerant credituri, ea fide qua sola possent a peccatorum obligatione liberari. Quapropter praesciebat illos quibus talia dicebat, in eo permansuros quod ex diabolo erant, id est, in suis peccatis atque impietate morituros, in qua ei similes erant; nec venturos ad regenerationem in qua essent filii Dei, hoc est ex Deo nati, a quo eran homines creati. Secundum hanc praedestinationem locutus est Dominus: non quod aliquem hominum invenerit, qui vel secundum regenerationem jam esset ex Deo, vel secundum naturam jam non esset ex Deo