TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum, ut si quis cognoverit ubi sit, indicet, ut apprehendant eum. Nos indicemus modo Judaeis, ubi sit Christus. Utinam velint audire et apprehendere quicumque sunt ex semine illorum, qui dederant mandatum ut indicaretur eis ubi esset Christus. Veniant ad Ecclesiam, audiant ubi sit Christus, et apprehendant eum. A nobis audiant, ex Evangelio audiant. Occisus est a parentibus eorum, sepultus est, resurrexit, a discipulis agnitus, ante oculos eorum ascendit in coelum, ibi sedet ad dexteram Patris; qui judicatus est, venturus est judex: audiant, et teneant. Respondent: Quomodo tenebo absentem; quomodo in coelum manum mittam, ut ibi sedentem teneam? Fidem mitte, et tenuisti. Parentes tui tenuerunt carne, tu tene corde: quoniam Christus absens etiam praesens est. Nisi praesens esset, a nobis ipsis teneri non posset. Sed quoniam verum est, quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 5Matth. XXVIII, 20 ; et abiit, et hic est; et rediit, et nos non deserit: corpus enim suum intulit coelo, majestatem non abstulit mundo.

Notes

  1. 5. Matth. XXVIII, 20