Et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini. Rursus hic turbat. Et quis est qui digne perscrutetur hoc tantum secretum? Sed jam quoniam nobis loqui dignatus est, ipse aperit. Neque enim vellet dicere quod nollet intelligi: quia dicere dignatus est, sine dubio excitavit audientiam; numquid quem excitavit ut audiret, excitatum deserit? Diximus, ut potuimus, non temporaliter scire Filium, nec aliud esse Filii scientiam, aliud ipsum Filium; et aliud esse Filii visionem, et aliud ipsum Filium: sed ipsam visionem esse Filium, et ipsam scientiam vel sapientiam Patris esse Filium, eamque sapientiam et eam visionem aeternam esse ab aeterno, et ei a quo est coaeternam; nec ibi per tempus aliquid variari; nec aliquid nasci quod non erat; nec aliquid perire quod erat. Diximus, ut potuimus. Quid ergo hic modo facit tempus, ut diceret, majora his demonstrabit ei opera? id est demonstraturus est, hoc est demonstrabit. Aliud est demonstravit, aliud est demonstrabit: demonstravit, de praeterito dicimus; demonstrabit, de futuro dicimus. Quid ergo hic agimus, fratres? Ecce quem dixeramus Patri coaeternum, nihil in illo variari per tempus, nihil moveri per spatia vel momentorum vel locorum, manere semper cum Patre videntem, videntem Patrem et videndo existentem, rursus nobis tempora nominans, demonstrabit ei, inquit, his majora. Ergo demonstraturus est adhuc aliquid Filio, quod non novit Filius? Quid ergo facimus? quomodo hoc intelligimus? Ecce Dominus noster Jesus Christus sursum erat, deorsum est. Quando sursum erat? Quando dixit, Quaecumque facit Pater, haec eadem et Filius facit similiter. Unde modo deorsum? Majora his demonstrabit ei opera. O Domine Jesu Christe, salvator noster, Verbum Dei per quod facta sunt omnia, quid tibi Pater demonstraturus est quod adhuc nescis? quid te latet Patris? quid te latet in Patre, quem non latet Pater? quae opera tibi majora demonstraturus est? aut quibus operibus majora sunt quae demonstraturus est? Cum enim dixit, majora his, debemus prius intelligere quibus majora.