Cum ergo ex eo numero Nicodemus esset, venit ad Dominum: sed nocte venit; et hoc forte ad rem pertinet. Ad Dominum venit, et nocte venit: ad lucem venit, et in tenebris venit. Renati autem ex aqua et Spiritu, quid audiunt ab Apostolo? Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino: sicut filii lucis ambulate 6Ephes. V, 8 : et iterum, Nos autem qui diei sumus, sobrii simus 7I Thess. V, 8 . Qui ergo renati sunt, noctis fuerunt, et diei sunt: tenebrae fuerunt, et lumen sunt. Jam credit se illis Jesus, et non nocte veniunt ad Jesum sicut Nicodemus, non in tenebris quaerunt diem. Tales enim jam etiam profitentur: accessit ad illos Jesus, fecit in illis salutem: quia ipse dixit: Nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam 8Joan. VI, 54 . Et quod signum crucis habent in fronte catechumeni, jam de domo magna sunt; sed fiant ex servis filii. Non enim nihil sunt qui jam ad domum magnam pertinent. Quando autem manna manducavit populus Israel? Cum transisset mare rubrum. Mare autem rubrum quid significet, audi Apostolum: Nolo autem vos ignorare, fratres, quia omnes patres nostri suo nube fuerunt, et omnes per mare transierunt. Utquid per mare transierunt, quasi quaereres ab illo; secutus ait, Et omnes per Moysen baptizati sunt in nube et in mari 9I Cor. X, 1, 2 . Si ergo figura maris tantum valuit, species Baptismi quantum valebit? Si quod gestum est in figura, trajectum populum ad manna perduxit; quid exhibebit Christus in veritate baptismi sui, trajecto per eum populo suo? Per baptismum suum trajicit credentes, occisis omnibus peccatis, tanquam hostibus consequentibus, sicut in illo mari omnes Aegyptii perierunt. Quo trajicit, fratres mei? quo trajicit per Baptismum Jesus, cujus figuram tunc gerebat Moyses, qui per mare trajiciebat? quo trajicit? Ad manna. Quod est manna? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi 10Joan. VI, 51 . Manna accipiunt fideles, jam trajecti per mare rubrum. Quare mare rubrum? jam mare, quare et rubrum? Significabat mare illud rubrum baptismum Christi. Unde rubet baptismus Christi, nisi Christi sanguine consecratus? Quo ergo perducit credentes et baptizatos? Ad manna. Ecce dico manna: notum est quid acceperint Judaei, populus iste Israel, notum est quid illis pluisset Deus de coelo; et nesciunt catechumeni quid accipiant Christiani. Erubescant ergo, quia nesciunt; transeant per mare rubrum, manducent manna: ut quomodo crediderunt in nomine Jesu, sic se ipsis credat Jesus.
Notes
- 6. Ephes. V, 8
- 7. I Thess. V, 8
- 8. Joan. VI, 54
- 9. I Cor. X, 1, 2
- 10. Joan. VI, 51