TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Proinde quid secutus Evangelista dixit? Hinc ergo magis quaerebant eum Judaei interficere, quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum. Non quomodocumque: sed quid? Aequalem se faciens Deo. Nam omnes dicimus Deo, Pater noster qui es in coelis 38Matth. VI, 9 : legimus et Judaeos dixisse, Cum tu sis pater noster 39Isai. LXIII, 16 et LXIV, 8 . Ergo non hinc irascebantur, quia patrem suum dicebat Deum; sed quod longe alio modo quam homines. Ecce intelligunt Judaei quod non intelligunt Ariani. Ariani quippe inaequalem Patri Filium dicunt, et inde haeresis est pulsa de Ecclesia. Ecce ipsi caeci, ipsi interfectores Christi, intellexerunt tamen verba Christi. Non eum intellexerunt esse Christum, nec eum intellexerunt Filium Dei: sed tamen intellexerunt in illis verbis, quia talis commendaretur Filius Dei, qui aequalis esset Deo. Quis erat nesciebant; talem tamen praedicari agnoscebant, quia patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo. Non erat ergo aequalis Deo? Non ipse se faciebat aequalem, sed ille illum genuerat aequalem. Si se ipse faceret aequalem Deo, caderet per rapinam. Qui enim se voluit aequalem facere Deo cum non esset, cecidit 40Isai. XIV, 14, 15, et ex angelo factus est diabolus: et hanc superbiam homini propinavit, unde ipse dejectus est. Nam hoc dixit homini, cui stanti lapsus invidit, Gustate, et eritis sicut dii 41Gen. III, 5 : id est, usurpatione rapite quod facti non estis; quia et ego rapiendo dejectus sum. Non hoc prodebat, sed hoc suadebat. Christus autem aequalis Patri natus erat, non factus: natus de substantia Patris. Unde illum sic commendat Apostolus: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Quid est, non rapinam arbitratus est? Non usurpavit aequalitatem Dei; sed erat in illa, in qua natus erat. Et nos ad aequalem Deum quomodo perveniremus? Semetipsum exinanivit formam servi accipiens 42Philipp. II, 6, 7 . Non ergo se exinanivit amittens quod erat, sed accipiens quod non erat. Hanc formam servi contemnentes Judaei, Dominum Christum aequalem Patri intelligere non poterant; quamvis eum hoc de se dicere minime dubitabant, et ideo saeviebant: et adhuc tamen eos ille perferebat, et sanitatem saevientium requirebat.

Notes

  1. 38. Matth. VI, 9
  2. 39. Isai. LXIII, 16 et LXIV, 8
  3. 40. Isai. XIV, 14, 15
  4. 41. Gen. III, 5
  5. 42. Philipp. II, 6, 7