« Dixerunt illi Judaei: Quod signum ostendis nobis, quia haec facis? » Et Dominus: « Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Dixerunt ergo Judaei: Quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc, et tu dicis, In tribus diebus excitabo illud? » Caro erant, carnalia sapiebant: ille vero loquebatur spiritualiter. Quis autem posset intelligere de quo templo dicebat? Sed non multum quaerimus; per Evangelistam nobis aperuit, dixit de quo templo diceret: Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. Quadraginta et sex annis aedificatum est templum, et triduo suscitabis illud? Dicebat autem, ait Evangelista, de templo corporis sui. Et manifestum est, occisum Dominum post triduum resurrexisse. Hoc modo omnibus nobis notum est: et si Judaeis clausum est, quia foris stant; nobis tamen apertum est, quia novimus in quem credimus. Ipsius templi solutionem et reaedificationem, anniversaria solemnitate celebraturi sumus: ad quam vos exhortamur, ut praeparetis vos, si qui estis catechumeni, ut accipiatis gratiam; jam nunc tempus est, jam nunc parturiatur quod tunc nascatur. Ergo illud novimus.