TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Erat autem homo ex Pharisaeis, Nicodemus nomine, princeps Judaeorum: hic venit ad eum nocte, et dixit ei, Rabbi. Jam hoc nostis, quia Rabbi magister dicitur. Scimus quia a Deo venisti magister: nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Ergo iste Nicodemus ex his erat qui crediderant in nomine ejus, videntes signa et prodigia quae faciebat. Superius enim hoc dixit: Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus. Quare crediderunt? sequitur et dicit, videntes signa ejus quae faciebat. Et de Nicodemo quid dicit? Erat princeps Judaeorum, nomine Nicodemus: hic venit ad eum nocte, et ait illi, Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister. Et iste ergo crediderat in nomine ejus. Et ipse unde crediderat? Sequitur, Nemo enim potest haec signa facere quae tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. Si ergo Nicodemus de illis multis erat qui crediderant in nomine ejus, jam in isto Nicodemo attendamus quare Jesus non se credebat eis. Respondit Jesus, et dixit ei: Amen, amen dico tibi, nisi quis natus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. Ipsis ergo se credit Jesus, qui nati fuerint denuo. Ecce illi crediderant in eum, et Jesus non se credebat eis. Tales sunt omnes catechumeni: ipsi jam credunt in nomine Christi, sed Jesus non se credit eis. Intendat et intelligat Charitas vestra. Si dixerimus catechumeno, Credis in Christum? respondet, Credo, et signat se: jam crucem Christi portat in fronte, et non erubescit de cruce Domini sui. Ecce credidit in nomine ejus. Interrogemus eum, Manducas carnem Filii hominis, et bibis sanguinem Filii hominis? nescit quid dicimus, quia Jesus non se credidit ei.