Quid ergo vis auferre? Unde tibi displicet quem vis rebaptizare? Dare non potes quod jam habet, sed facis negare quod habet. Quid acerbius faciebat paganus, persecutor Ecclesiae? Exserebantur gladii adversus martyres, emittebantur bestiae, ignes admovebantur: utquid ista? Ut diceret qui ista patiebatur, Non sum christianus. Quid doces tu eum quem vis rebaptizare, nisi ut primo dicat, Non sum christianus? Ad quod aliquando persecutor proferebat flammam, ad hoc tu producis linguam: seducendo facis quod ille occidendo non fecit. Et quid est quod daturus es, et cui daturus es? Si tibi verum dicat, et non seductus a te mentiatur, dicturus est, Habeo. Interrogas, Habes Baptisma? Habeo, dicit. Quamdiu habeo dicit, inquis, non sum daturus. Et noli dare: quod enim vis dare, haerere in me non potest; quia quod accepi, auferri a me non potest. Sed tamen exspecta; videam quid me vis docere. Dic, inquit, primo, Non habeo. Sed hoc habeo: si dixero, Non habeo, mentior; quod enim habeo, habeo. Non habes, inquit. Doce quia non habeo. Malus tibi dedit. Si malus Christus, malus mihi dedit. Non, inquit, malus Christus: sed non tibi Christus dedit. Quis ergo mihi dedit? responde: ego me a Christo scio accepisse. Dedit tibi, inquit, sed traditor nescio quis, non Christus. Videro quis fuerit minister, videro quis fuerit praeco; de officiali non disputo, judicem attendo: et forte quod objicis officiali, mentiris: sed nolo discutere; causam officialis sui cognoscat Dominus amborum: forte si exigam ut probes, non probas; imo mentiris: probatum est te probare non potuisse: sed non ibi pono causam meam, ne cum studiose coepero defendere homines innocentes, putes me spem meam vel in hominibus innocentibus posuisse: fuerint homines qualeslibet, ego a Christo accepi, ego a Christo baptizatus sum. Non, inquit, sed ille episcopus te baptizavit, et ille episcopus illis communicat. A Christo sum baptizatus, ego novi. Unde nosti? Docuit me columba quam vidit Joannes. O milve male, non me dilanias a visceribus columbae: in columbae membris numeror; quia quod columba docuit, hoc novi. Tu mihi dicis, Ille te baptizavit, aut ille te baptizavit; per columbam mihi et tibi dicitur, Hic est qui baptizat: cui credo, milvo, an columbae?