TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Qui sermonem Dei nostri non solum libenter, sed etiam diligenter auditis, promissionis nostrae procul dubio meministis. Ipsa quippe lectio evangelica et hodie lecta est, quae lecta fuerat proximo dominico die: propterea quoniam in quibusdam necessitatibus immorati, non potuimus omnia discutere quae vestris sensibus debebamus. Proinde quae jam dicta atque tractata sunt, hodie non quaerimus; ne adhuc eadem repetendo, ad illa quae nondum dicta sunt pervenire minime permittamur. Nostis jam in nomine Domini qui sit bonus pastor, et quemadmodum pastores boni membra sint ejus, et ideo pastor sit unus: nostis qui sit mercenarius ferendus; quis lupus, et jures, et latrones cavendi; quae sint oves, quod sit ostium quo et oves ingrediuntur et pastor; quomodo sit intelligendus ostiarius: nostis etiam quoniam quisquis non per ostium intraverit, fur est et latro, nec venit nisi ut furetur, et occidat, et perdat. Haec omnia dicta, sufficienter, quantum existimo, pertractata sum. Hodie debemus dicere, quantum adjuvat Dominus (quoniam ipse Jesus Christus salvator noster et pastorem se esse dixit, et ostium, et pastorem bonum dixit intrare per ostium), quomodo ipse per seipsum intret. Si enim nemo pastor bonus est, nisi qui per ostium intrat, et ipse est praecipue pastor bonus, et ipse est ostium; intelligere non possum, nisi et ipsum per seipsum ad oves suas intrare, et vocem suam illis dare ut sequantur eum, easque intrantes et exeuntes pascua invenire, quod est vita aeterna.