TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Ideo intendite, fratres mei, quid respondeat iste qui nocte venit ad Jesum. Quamvis ad Jesum venerit, tamen quia nocte venit, adhuc de tenebris carnis suae loquitur. Non intelligit quod audit a Domino, non intelligit quod audit a luce, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum 11Id. I, 9. Jam ei Dominus dixit, Nisi quis natus fuerit denuo, non videbit regnum Dei. Dicit ad eum Nicodemus: Quomodo potest homo nasci cum sit senex? Spiritus ei loquitur, et ille carnem sapit. Carnem suam sapit, quia carnem Christi nondum sapit. Cum enim dixisset Dominus Jesus, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; scandalizati sunt quidam qui eum sequebantur, et dixerunt apud semetipsos, Durus est hic sermo; quis potest eum audire? Putabant enim hoc dicere Jesum, quod eum possent concisum sicut agnum coquere, et manducare: abhorrentes a verbis ejus, recesserunt, et amplius eum non sunt secuti. Sic Evangelista loquitur: Et Dominus ipse remansit cum duodecim: et illi ad eum, Domine, ecce illi dimiserunt te; et ille, Numquid et vos vultis abire ? Ostendere volens quia ipse illis erat necessarius, non illi erant Christo necessarii. Ne quis terreat Christum, quando dicitur ut sit christianus; quasi beatior erit Christus, si tu fueris christianus. Bonum est tibi, ut sis christianus: nam si non fueris, malum Christo non erit. Audi vocem Psalmi: Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 12Psal. XV, 2 . Ideo Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Si fueris sine Deo, minor eris; si fueris cum Deo, major Deus non erit. Non ex te ille major, sed tu sine illo minor. Cresce ergo in illo, noli te subtrahere, ut quasi ille deficiat. Reficieris, si accesseris; deficies, si recesseris. Integer manet te accedente, integer manet et te cadente. Cum ergo dixisset discipulis, Numquid et vos vultis abire? respondit Petrus, petra illa, voce omnium, Domine, ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes. Bene sapuit in ore ipsius caro Domini. Dominus autem exposuit eis, et dixit, Spiritus est qui vivificat: cum dixisset, Nisi quis manducaverit carnem meam, et biberit sanguinem meum, non habebit in se vitam; ne carnaliter intelligerent, Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro autem nihil prodest: verba quae locutus sum vobis, spiritus est et vita 13Joan. VI, 54-69 .

Notes

  1. 11. Id. I, 9
  2. 12. Psal. XV, 2
  3. 13. Joan. VI, 54-69