Audiens autem Jesus, dixit eis: Infirmitas haec non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei. Talis glorificatio ipsius non ipsum auxit, sed nobis profuit. Hoc ergo ait, non est ad mortem, quia et ipsa mors non erat ad mortem; sed potius ad miraculum, quo facto crederent homines in Christum, et vitarent veram mortem. Sane videte quemadmodum tanquam ex obliquo Dominus Deum se dixit, propter quosdam qui negant Filium Deum esse. Nam sunt haeretici qui hoc negant, quod Filius Dei sit Deus. Ecce audiant: Infirmitas haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei. Qua gloria? cujus Dei? Audi quod sequitur: Ut glorificetur Filius Dei. Infirmitas ergo haec, inquit, non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Per quam? Per illam infirmitatem.