Quaerendum est, an aliquid significet ista arbor fici. Audite enim, fratres mei: Invenimus arborem fici maledictam, quia sola folia habuit, et fructum non habuit 27Id. XXI, 19. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent, de foliis ficulneis succinctoria sibi fecerunt 28Gen. III, 7: folia ergo ficulnea intelliguntur peccata. Erat autem Nathanael sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis. Vidit eum Dominus, de quo dictum est, Qui sedebant sub umbra mortis, lumen ortum est eis 29Isai. IX, 2 . Quid ergo dictum est Nathanaeli? Dicis mihi, o Nathanael, Unde me nosti? Modo jam loqueris mecum, quia vocavit te Philippus. Jam quem vocavit per apostolum, ad Ecclesiam suam vidit pertinere. O tu Ecclesia, o tu Israel, in quo dolus non est; si es populus Israel in quo dolus non est, modo jam cognovisti Christum per Apostolos, quomodo Nathanael cognovit Christum per Philippum. Sed misericordia sua ante te vidit, quam tu eum cognosceres, cum sub peccato jaceres. Numquid enim nos prius quaesivimus Christum, et non ille nos quaesivit? Numquid nos venimus aegroti ad medicum, et non medicus ad aegrotos? Nonne ovis illa perierat, et relictis nonaginta novem pastor quaesivit illam et invenit, quam laetus in humeris reportavit? Nonne perierat drachma illa, et accendit mulier lucernam, et quaesivit in tota domo sua donec invenit? Et cum invenisset, Collaetamini mihi, ait vicinis suis, quia inveni drachmam quam perdideram 30Luc. XV, 4-10 . Sic et nos sicut ovis perieramus, et sicut drachma perieramus: et pastor noster invenit ovem, sed quaesivit ovem; mulier invenit drachmam, sed quaesivit drachmam. Quae est mulier? Caro Christi. Quae est lucerna? Paravi lucernam Christo meo 31Psal. CXXXI, 17 . Ergo quaesiti sumus, ut inveniremur; inventi loquimur. Non superbiamus, quia antequam inveniremur, perieramus, si non quaereremur. Non ergo nobis dicant quos amamus, et volumus lucrari paci Ecclesiae catholicae: Quid nos vultis? quid nos quaeritis, si peccatores sumus? Ideo vos quaerimus, ne pereatis: quaerimus, quia quaesiti sumus; invenire vos volumus, quia inventi sumus.
In Iohannis Evangelium tractatus
Notes
- 27. Id. XXI, 19
- 28. Gen. III, 7
- 29. Isai. IX, 2
- 30. Luc. XV, 4-10
- 31. Psal. CXXXI, 17