Hoc enim cum dixissent Judaei, Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es, et daemonium habes? horum duorum sibi objectorum unum negavit, alterum non negavit. Respondit enim, et ait: Ego daemonium non habeo. Non dixit, Samaritanus non sum: et utique duo fuerant objecta. Quamvis maledictum maledicto non reddiderit, quamvis convicium non convicio refutaverit; pertinuit tamen ad eum negare unam rem, alteram non negare. Non frustra, fratres. Samaritanus enim interpretatur Custos. Noverat se ille nostrum esse custodem. Non enim dormit neque dormitat qui custodit Israel 1Psal. CXX, 4 : et, Nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum vigilabunt qui custodiunt 2Psal. CXXVI, 1 . Est ergo ille custos noster, qui creator noster. Num enim pertinuit ad eum ut redimeremur, et non pertineret ut servaremur? Denique ut plenius noveritis mysterium quare se Samaritanum negare non debuit, parabolam illam notissimam attendite, ubi homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui eum graviter vulnerantes, semivivum in via reliquerunt. Transiit sacerdos, neglexit eum: transiit Levites, et ipse praeteriit: transiit quidam Samaritanus, ipse est custos noster; ipse accessit ad saucium, ipse impendit misericordiam, eique se praestitit proximum, quem non deputavit alienum 3Luc. X, 30-37. Ad hoc ergo solum quod daemonium non haberet, non autem se Samaritanum non esse, respondit.