« Cum ergo prandissent, dicit Simoni Petro: Simon Joannis, diligis me plus his? Dicit ei: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tertio: Simon Joannis, amas me? Contristatus est Petrus, quia dixit ei tertio, Amas me; et dicit ei: Domine, tu omnia scis, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce oves meas. Amen, amen dico tibi; cum esses junior, cingebas te, et ambulabas ubi volebas: cum autem senueris, extendes manus tuas, et alius te cinget, et ducet quo tu non vis. Hoc autem dixit, significans qua morte clarificaturus esset Deum. » Hunc invenit exitum ille negator, et amator; praesumendo elatus, negando prostratus, flendo purgatus, confitendo probatus, patiendo coronatus: hunc invenit exitum, ut pro ejus nomine perfecta dilectione moreretur, cum quo se moriturum perversa festinatione promiserat. Faciat ejus resurrectione firmatus, quod immature pollicebatur infirmus. Hoc enim oportebat, ut prius Christus pro Petri salute, deinde Petrus pro Christi praedicatione moreretur. Praeposterum fuit quod audere coeperat humana temeritas, cum istum disposuisset ordinem veritas. Animam suam se positurum pro Christo Petrus putabat 3Joan. XIII, 37, pro liberatore liberandus; cum Christus venisset animam suam positurus pro suis omnibus, in quibus erat et Petrus; quod ecce jam factum est. Nunc jam firmitas cordis ad suscipiendam mortem pro nomine Domini vera ipso donante sumatur, non falsa nobis errantibus praesumatur. Nunc est ut vitae hujus non metuamus interitum; quia resurgente Domino vitae alterius praecessit exemplum. Nunc est, Petre, ut mortem non timeas; quia vivit quem mortuum dolebas, et quem pro nobis mori carnali amore prohibebas 4Matth. XVI, 21, 22. Ausus es praevenire ductorem, formidasti ejus persecutorem: jam pretio pro te fuso, nunc est ut sequaris emptorem, et sequaris omnino usque ad mortem crucis. Verba ejus audisti, quem jam veracem probasti; passurum te ipse praedixit, qui te praedixerat negaturum.