TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Perhibuit Joannes testimonium, quia vidit. Quale testimonium perhibuit? Quia ipse est Filius Dei. Oportebat ergo ut ille baptizaret qui est Filius Dei unicus, non adoptatus. Adoptati filii, ministri sunt Unici: Unicus habet potestatem, adoptati ministerium. Licet baptizet minister non pertinens ad numerum filiorum, quia male vivit et male agit, quid nos consolatur? Hic est qui baptizat.