Promittens Dominus missurum se Spiritum sanctum, Cum venerit, inquit, ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio. Quid est hoc? Numquidnam Dominus Christus non arguit mundum de peccato, cum ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo? Sed ne quis forte dicat hoc ad Judaeos proprie pertinere, non ad mundum; nonne ait alio loco: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset diligeret 1Id. XV, 22, 19 ? Numquid non arguit de justitia, ubi ait: Pater juste, mundus te non cognovit 2Joan. XVII, 25 ? Numquid non arguit de judicio, ubi se ait sinistris esse dicturum: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus 3Matth. XXV, 41 ? Et multa alia reperiuntur in sancto Evangelio, ubi de his Christus arguit mundum. Quid est ergo quod tanquam proprie tribuit hoc Spiritui sancto? An forte, quia Christus in Judaeorum tantum gente locutus est, mundum non videtur arguisse, ut ille intelligatur argui qui audit arguentem? Spiritus autem sanctus in discipulis ejus toto orbe diffusis, non unam gentem intelligitur arguisse, sed mundum. Nam hoc illis ait ascensurus in coelum: Non est vestrum scire tempora vel momenta, quae Pater posuit in sua potestate: sed accipietis virtutem Spiritus sancti supervenientis in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et in tota Judaea, et in Samaria, et usque in fines terrae 4Act. I, 7 et 8 . Hoc est arguere mundum. Sed quis audeat dicere quod per discipulos Christi arguit mundum Spiritus sanctus, et non arguat ipse Christus; cum clamet Apostolus, An vultis experimentum accipere ejus qui in me loquitur Christus 5II Cor. XIII, 3 ? Quos itaque arguit Spiritus sanctus, arguit utique et Christus. Sed quantum mihi videtur, quia per Spiritum sanctum diffundenda erat charitas in cordibus eorum 6Rom. V, 5, quae foras mittit timorem 7I Joan. IV, 18, quo impediri possent ne arguere mundum qui persecutionibus fremebat, auderent; propterea dixit, Ille arguet mundum: tanquam diceret, Ille diffundet in cordibus vestris charitatem; sic enim timore depulso, arguendi habebitis libertatem. Saepe autem diximus inseparabilia opera esse Trinitatis 8Supra, Tract. 20; sed singillatim commendandas fuisse personas, ut non solum sine separatione, verum etiam sine confusione et unitas intelligatur et Trinitas.