Sed utrum hi qui cum audirent, contempserunt, vel etiam restiterunt, nec tantum contradicendo, sed et eos a quibus audierunt odiis persequendo, in eis deputandi sunt de quibus aliquid levius videtur sonnisse quod dictum est, per Legem judicabuntur, merito quaeritur. Sed si aliud est perire sine Lege, aliud judicari per Legem, et illud est gravius, hoc autem levius; procul dubio non sunt isti in hac poena leviore ponendi, quia neque in Lege peccaverunt, sed omnino Legem Christi accipere noluerunt, et eam quantum ad ipsos attinet, omnino nullam esse voluerunt. Illi autem peccant in Lege, qui sunt in Lege, id est, qui eam suscipiunt, eamque sanctam, et mandatum sanctum et justum et bonum fatentur 6Id. VII, 12; sed infirmitate non implent quod ab ea rectissime praecipi dubitare non possunt. Hi sunt qui aliquo modo forsitan possunt ab eorum, qui sine Lege sunt, perditione discerni: si tamen quod Apostolus ait, per Legem judicabuntur, sic accipiendum est tanquam dixerit, non peribunt; quod mirum si ita est. Neque enim de infidelibus et fidelibus erat sermo ut hoc diceret, sed de Gentibus et Judaeis: qui certe utrique nisi in eo Salvatore salventur, qui venit quaerere quod perierat 7Luc. XIX, 10, ad perditionem sine dubio pertinebunt. Quamvis dici possit, alios gravius, alios levius perituros, id est, alios graviores, alios leviores poenas in sua perditione passuros. Ille enim perire Deo dicitur, quisquis ab illa beatitudine quam dat sanctis suis, per supplicium separatur: tanta est autem suppliciorum, quanta est diversitas peccatorum; quae quomodo se habeat, altius judicat sapientia divina, quam conjectura scrutatur aut effatur humana. Isti certe ad quos venit, et quibus locutus est Christus, non habent de magno infidelitatis peccato illam excusationem, qua possint dicere, Non vidimus, non audivimus: sive non acceptaretur ista excusatio ab illo cujus inscrutabilia sunt judicia, sive acceptaretur, et si non ut ab omni damnatione liberarentur, certe ut aliquanto lenius damnarentur.