Sed in quae sua Joannes matrem Domini accepit? Neque enim non ex eis erat qui dixerunt ei, Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te. Sed ibi quoque audierat, Quicumque ista dimiserit propter me, accipiet in hoc saeculo centies tantum 4Matth. XIX, 27, 29. Habebat ergo ille discipulus centupliciter plura quam dimiserat, in quae susciperet ejus matrem qui illa donaverat. Sed in ea societate beatus Joannes receperat centuplum, ubi nemo dicebat aliquid suum, sed erant illis omnia communia; sicut in Apostolorum Actibus scriptum est. Sic enim Apostoli erant, quasi nihil habentes, et omnia possidentes 5II Cor. VI, 10. Quomodo ergo matrem magistri et Domini sui discipulus et famulus accepit in sua, ubi aliquid suum nemo dicebat? An quia paulo post in eodem libro legitur, Quotquot enim possessores praediorum vel domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum, et ponebant ad pedes Apostolorum: distribuebatur autem unicuique prout opus erat 6Act. IV, 32-35 , intelligendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae Mariae tanquam matris ejus portio poneretur; magisque sic debemus accipere quod dictum est, Ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad ejus curam quidquid ei esset necessarium pertineret? Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat; sed officia, sed propria dispensatione exsequenda curabat.