TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Magnum ibi sacramentum. Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, et ait Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Et cum contristatus esset Abraham, confirmavit ei Dominus dictum uxoris ejus. Jam hic manifestum est sacramentum, quia nescio quid futurum parturiebat illa res gesta. Ludentes vidit, et dicit: Ejice ancillam et filium ejus. Quid est hoc, fratres? Quid enim mali fecerat Ismael puero Isaac, quia ludebat cum illo? Sed illa lusio, illusio erat; illa lusio deceptionem significabat. Nam magnum sacramentum attendat Charitas vestra. Persecutionem illam vocat Apostolus; ipsam lusionem, ipsum lusum persecutionem vocat: ait enim, Sed sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; id est, qui secundum carnem nati sunt, persequuntur eos qui secundum spiritum nati sunt. Qui sunt secundum carnem nati? Dilectores mundi, amatores saeculi. Qui sunt secundum spiritum nati? Amatores regni coelorum, dilectores Christi, desiderantes vitam aeternam, gratis colentes Deum. Ludunt, et dicit Apostolus persecutionem. Nam posteaquam dixit haec verba Apostolus, Et sicut tunc ille qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc; secutus est, et ostendit de qua persecutione diceret: Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac 28Gen. XXI, 9-12; Galat. IV, 29, 30 . Quaerimus ubi hoc dicat Scriptura, ut videamus utrum aliqua persecutio praecesserit Ismaelis in Isaac: et invenimus hoc dictum esse a Sara, quando vidit pueros ludentes simul. Quam lusionem dicit Scriptura vidisse Saram, hanc persecutionem dicit Apostolus. Plus ergo vos persequuntur qui vos illudendo seducunt: Veni, veni; baptizare hic, hic habes verum baptismum. Noli ludere, unus est verus; ille lusus est: seduceris, et ista persecutio gravis tibi erit. Melius tibi erat ut Ismaelem tu lucrareris ad regnum; sed non vult Ismael, quia ludere vult. Tene tu haereditatem patris, et audi: Ejice ancillam et filium ejus; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac.

Notes

  1. 28. Gen. XXI, 9-12; Galat. IV, 29, 30