Audi et caetera. Propterea me Pater diligit, inquit; quia ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Quid ait? Propterea me Pater diligit: quia morior ut resurgam. Cum magno enim pondere dictum est, ego: Quia ego pono, inquit, pono animam meam, ego pono. Quid est, ego pono? Ego illam pono: non glorientur Judaei; saevire potuerunt, potestatem habere non potuerunt: saeviant quantum possunt; si ego noluero animam meam ponere, quid saeviendo facturi sunt? Una responsione prostrati sunt: quando eis dictum est, Quem quaeritis? dixerunt, Jesum; et ait eis, Ego sum: redierunt retro, et ceciderunt 14Id. XVIII, 4-6 . Qui ceciderunt ad unam vocem Christi morituri, quid facient sub voce judicaturi? Ego, ego, inquam, pono animam meam, ut iterum sumam eam. Non glorientur Judaei, quasi praevaluerint; ipse posuit animam suam. Ego dormivi, dicit. Nostis Psalmum: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me 15Psal. III, 6 . Modo Psalmus ipse lectus est, modo audivimus: Ego dormivi, et somnum cepi; et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me. Quid est, Ego dormivi? Quia volui, dormivi. Quid est, dormivi? Mortuus sum. Nonne dormivit, qui quando voluit, de sepulcro tanquam de lecto surrexit? Sed amat dare gloriam Patri, ut nos aedificet gloriam dare Creatori. Nam quod addidit, exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me; putatis hic quasi virtutem ejus defecisse, ut per potestatem suam mori potuerit, per potestatem suam resurgere non potuerit? Sic enim videntur sonare verba non intentius intellecta, Ego dormivi; id est, quia volui, dormivi. Et exsurrexi: quare? Quia Dominus suscipiet me. Quid enim, tu a teipso resurgere non valeres? Si non valeres, non diceres, Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Audi alio loco in Evangelio, quia non solum Pater suscitavit Filium, sed etiam Filius seipsum. Solvite, inquit, templum hoc, et in triduo suscitabo illud. Et Evangelista: Hoc autem, inquit, dicebat de templo corporis sui 16Joan. II, 19, 21 . Hoc enim suscitabatur quod moriebatur. Nam Verbum non est mortuum, anima illa non est mortua. Si nec tua moritur, Domini moreretur?