Dominus Jesus jam sua propinquante passione, cum orasset pro discipulis suis, quos et Apostolos nominavit, cum quibus coenaverat ultimam coenam, de qua traditor ejus per buccellam manifestatus exierat, et cum quibus post ejus egressum antequam pro eis oraret, multa jam fuerat locutus; adjunxit et caeteros qui in eum fuerant credituri, et ait ad Patrem, Non pro his autem rogo tantum, id est pro discipulis qui cum illo tunc erant: sed et pro eis, inquit, qui credituri sunt per verbum eorum in me. Ubi omnes suos intelligi voluit, non solum qui tunc erant in carne, sed etiam qui futuri erant. Quotquot enim postea crediderunt in eum, per verbum Apostolorum sine dubio crediderunt, et donec veniat, credituri sunt: ipsis enim dixerat, Et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis 1Joan. XV, 27 ; et per hos Evangelium ministratum est, et antequam scriberetur, et utique quisquis in Christum credit, Evangelio credit. Non itaque hi tantum intelligendi sunt, quos ait in se credituros per verbum eorum, qui ipsos, cum in carne viverent, Apostolos audierunt; sed et post obitum eorum, et nos longe post nati, per verbum eorum credidimus in Christum. Quoniam ipsi qui cum illo tunc fuerunt, quod ab illo audierunt, caeteris praedicaverunt: atque ita verbum eorum, ut etiam nos crederemus, ad nos usque pervenit, ubicumque est ejus Ecclesia; et perventurum est ad posteros, quicumque, ubicumque postea in eum credituri sunt.