TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Adhuc manet quaestio, quae mihi interim nunc videtur ita posse dissolvi. Est aliqua vox, est, inquam, vox aliqua pastoris, in qua oves non audiunt alienos, in qua non oves non audiunt Christum. Quae est ista vox! Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit 17Matth. X, 22 . Hanc vocem non negligit proprius, non audit alienus: nam et ille hoc ei praedicat, ut perseveret apud ipsum usque in finem, sed non apud eum perseverando non audit hanc vocem. Venit ad Christum, audivit alia et alia verba, illa et illa, omnia vera, sana omnia: inter quae omnia est et illa vox, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Istam qui audierit, ovis est. Sed audiebat illam nescio quis, et desipuit, refriguit, audivit alienam: si praedestinatus est, ad tempus erravit, in aeternum non periit; redit ut audiat quod neglexit, faciat quod audivit. Si enim de his est qui praedestinati sunt, et errorem ipsius Deus praescivit, et conversionem futuram; si aberravit, redit ut audiat illam vocem pastoris, et sequatur dicentem, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Bona vox, fratres, vera, pastoralis, ipsa est vox salutis in tabernaculis justorum 18Psal. CXVII, 15. Nam facile est audire Christum, facile est laudare Evangelium, facile acclamare disputatori: perseverare usque in finem, hoc est ovium vocem pastoris audientium. Tentatio accidit, persevera usque in finem: quia tentatio non perseverat usque in finem. Usque in quem finem perseverabis? Quousque finias viam. Quamdiu enim non audis Christum, adversarius tuus est in ista via, hoc est in ista mortali vita. Sed quid dicit? Concorda cum adversario tuo cito, dum es cum eo in via 19Matth. V, 25 . Audisti, credidisti, concordasti. Si adversabaris, concorda. Si tibi praestitum est concordare, noli ulterius litigare. Quando enim finiatur via nescis, sed tamen scit ille. Si ovis es, et si perseveraveris usque in finem, salvus eris: ac per hoc istam vocem non contemnunt sui, non audiunt alieni. Ut potui, ut ipse donavit, profundam multum quaestionem aut exposui vobis, aut tractavi vobiscum. Si qui minus intellexerunt, maneat pietas, et revelabitur veritas: qui autem intellexerunt, non se extollant quasi celeriores super tardiores, ne extollendo se exorbitent, et facilius perveniant tardiores. Omnes autem perducat cui dicimus: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 20Psal. LXXXV, 11 .

Notes

  1. 17. Matth. X, 22
  2. 18. Psal. CXVII, 15
  3. 19. Matth. V, 25
  4. 20. Psal. LXXXV, 11