Si ergo deest qui impleat, unde non implet? Quia natus cum traduce peccati et mortis. De Adam natus, traxit secum quod ibi conceptum est. Cecidit primus homo; et omnes qui de illo nati sunt, de illo traxerunt concupiscentiam carnis. Oportebat ut nasceretur alius homo qui nullam traxit concupiscentiam. Homo, et homo: homo ad mortem, et homo ad vitam. Sic dicit Apostolus: Quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Per quem hominem mors, et per quem hominem resurrectio mortuorum? Noli festinare: sequitur, et dicit: Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur 21I Cor. XV, 21, 22 . Qui pertinent ad Adam? Omnes qui nati sunt de Adam. Qui ad Christum? Omnes qui nati sunt per Christum. Quare omnes in peccato? Quia nemo natus est praeter Adam. Ut autem nascerentur ex Adam, necessitatis fuit ex damnatione: nasci per Christum, voluntatis est et gratiae. Non coguntur homines nasci per Christum: non quia voluerunt, nati sunt ex Adam. Omnes tamen qui ex Adam, cum peccato peccatores: omnes qui per Christum, justificati et justi, non in se, sed in illo. Nam in se si interroges, Adam sunt: in illo si interroges, Christi sunt. Quare? Quia ille caput Dominus noster Jesus Christus, non cum traduce peccati venit: sed tamen venit cum carne mortali.