Nam ut noveritis, fratres mei, quia non ex necessitate alicujus vinculi peccati Dominus veniebat ad ipsum Joannem; sicut dicunt alii evangelistae, cum ad illum veniret baptizandus Dominus, ait ipse Joannes: Tu ad me venis? ego a te debeo baptizari. Et quid ei ipse respondit? Sine modo; impleatur omnis justitia 14Matth. III, 14, 15 . Quid est, impleatur omnis justitia? Mori veni pro hominibus, baptizari non habeo pro hominibus? Quid est, impleatur omnis justitia? Impleatur omnis humilitas. Quid ergo? non erat suscepturus baptismum a bono servo, qui passionem suscepit a servis malis? Intendite ergo. Baptizato Domino, si propterea baptizavit Joannes, ut in ejus baptismo Dominus ostenderet humilitatem, nemo alius baptizaretur baptismo Joannis? Multi autem baptizati sunt baptismo Joannis; baptizatus est Dominus baptismo Joannis, et cessavit baptismum Joannis: inde jam missus est in carcerem Joannes; deinceps nemo baptizatus invenitur illo baptismate. Si ergo propterea venit et Joannes baptizans, ut Domini humilitas nobis demonstraretur, ut quia ille suscepit a servo, nos non dedignaremur suscipere a Domino; Dominum solum Joannes baptizaret? Sed si solum Dominum Joannex baptizaret, non deessent qui putarent sanctius fuisse baptisma Joannis quam Christi: quasi baptismate Joannis solus Christus meruisset baptizari, baptismate autem Christi genus humanum. Intendat Charitas vestra. Baptismate Christi baptizati sumus, non tantum nos, sed et universus orbis terrarum, et baptizatur usque in finem. Quis nostrum potest ex aliqua parte comparari Christo, cujus se Joannes dixit indignum solvere corrigiam calceamenti? Si ergo ille Christus tantae excellentiae homo Deus, solus baptizaretur baptismo Joannis, quid dicturi erant homines? Qualem baptismum habuit Joannes? Magnum baptismum habuit, ineffabile sacramentum: vide, quia solus Christus meruit baptizari Joannis baptismo. Atque ita major videretur baptismus servi, quam baptismus Domini. Baptizati sunt et alii baptismo Joannis, ne melior baptismus videretur Joannis quam Christi; baptizatus autem et Dominus, ut Domino suscipiente baptismum servi, non dedignarentur alii servi suscipere baptismum Domini: ad hoc ergo missus erat Joannes.