TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid est autem, Pater quem traxerit; cum ipse Christus trahat? Quare voluit dicere, Pater quem traxerit? Si trahendi sumus, ab illo trahamur cui dicit quaedam quae diligit, Post odorem unguentorum tuorum curremus 12Cant. I, 3 . Sed quid intelligi voluit, advertamus, fratres, et quantum possumus capiamus. Trahit Pater ad Filium eos qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum: Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: ut qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat aequalem esse Patri eum in quem credidit, ipsum trahit Pater ad Filium. Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater; quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid, haeretice, loqueris? quid est Christus? Non, inquit, Deus verus; sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim intellexisti Patrem, cujus Filium negas: aliud cogitas, non est ipse Filius; nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris: aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dixit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem Pater traxit, Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Non sicut propheta, non sicut Joannes, non sicut aliquis magnus justus; sed sicut unicus, sicut aequalis, tu es Christus Filius Dei vivi. Vide quia tractus est, et a Patre tractus est. Beatus es Simon Bar-Jona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est 13Matth. XVI, 16, 17 . Ista revelatio, ipsa est attractio. Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quo currit trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista quae inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt; quoniam verum est, « Trahit sua quemque voluptas; » non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima quam veritatem? Quo avidas fauces habere debet, unde optare ut sanum sit intus palatum vera judicandi, nisi ut manducet et bibat sapientiam, justitiam, veritatem, aeternitatem?

Notes

  1. 12. Cant. I, 3
  2. 13. Matth. XVI, 16, 17