TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Dicebat ergo Dominus ad eos qui crediderant in eum Judaeos: Si vos manseritis in verbo meo. Ideo manseritis, quia initiati estis, quia et ibi esse coepistis. Si manseritis, hoc est in fide quae in vobis esse credentibus coepit; quo pervenietis? Vide quale initium, quo perducit. Amasti fundamentum, culmen attende, et ex ista humilitate aliam celsitudinem quaere. Fides enim humilitatem habet: cognitio et immortalitas et aeternitas non habet humilitatem, sed celsitudinem; erectionem, nullam defectionem, aeternam stabilitatem, nullam ab inimico expugnationem, nullum deficiendi timorem. Magnum est quod incipit a fide; sed contemnitur. Fundamentum solet etiam in aedificio ab imperitis contemni. Fossa fit grandis, lapides quoquo modo passim mittuntur; nulla ibi expolitio, nulla pulchritudo apparet: quomodo nec in arboris radice, non apparet aliqua pulchritudo; totum tamen quidquid te delectat in arbore, de radice surrexit. Sed vides radicem, et non delectaris; vides arborem et miraris. Stulte, quod miraris, inde surrexit quo non delectaris. Parum aliquid videtur fides credentium, non habes stateram unde appendas. Audi ergo quo perveniat, et vide quanta sit: sicut et ipse Dominus alio loco dicit, Si habueritis fidem sicut granum sinapis 11Matth. XVII, 19 . Quid humilius, quid vehementius? quid minutius, quid ferventius? Ergo et vos, ait, si manseritis in verbo meo, in quo credidistis, quo perducemini? Vere discipuli mei eritis. Et quid nobis prodest? Et cognoscetis veritatem.

Notes

  1. 11. Matth. XVII, 19