TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

His ita se habentibus, et sua jam propinquante passione, Jesus clamavit, et dixit; unde lectio coepit hodierna: Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me: et qui videt me, videt eum qui misit me. Jam dixerat quodam loco: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me 4Id. VII, 16 . Ubi intelleximus eum doctrinam suam dixisse Verbum Patris quod est ipse; et hoc significasse dicendo, Mea doctrina non est mea, sed ejus qui me misit, quod a seipso ipse non esset, sed haberet a quo esset 5Supra, Tract. 29. Deus enim de Deo, Filius Patris: Pater autem non Deus de Deo, sed Deus Pater Filii. Nunc autem quod ait, Qui credit in me, non credit in me, sed in eum qui misit me, quomodo intellecturi sumus, nisi quia homo apparebat hominibus, cum lateret Deus? Et ne putarent hoc eum esse tantummodo quod videbant, talem ac tantum se volens credi, qualis et quantus est Pater, Qui credit in me, inquit, non credit in me, id est, in hoc quod videt; sed in eum qui misit me, id est, in Patrem. Sed qui credit in Patrem, necesse est eum credat esse Patrem; qui autem credit eum Patrem, necesse est ut credat eum habere Filium: ac per hoc qui credit in Patrem, necesse est ut credat in Filium. Sed ne quisquam hoc credat de unigenito Filio, quod de iis qui dicti sunt filii Dei secundum gratiam, non naturam, sicut ait Evangelista, Dedit eis potestatem filios Dei fieri 6Joan. I, 12 ; unde et illud est quod ipse Dominus commemoravit in Lege dictum, Ego dixi, Dii estis, et filii excelsi omnes 7Id. X, 34 : propterea dixit, Qui credit in me, non credit in me; ne totum quod de Christo creditur, secundum hominem crederetur. Ille ergo, inquit, credit in me, qui non credit in me secundum id quod me videt, sed in eum qui me misit: ut cum credit in Patrem, credat eum habere Filium sibi aequalem, et tunc vere credat in me. Nam si putaverit eum non habere nisi filios secundum gratiam, qui sunt ejus utique creatura, non Verbum, sed facta per Verbum, nec habere Filium aequalem sibi atque coaeternum, semper natum, pariter incommutabilem, ex nullo dissimilem atque imparem; non credit in Patrem qui eum misit, quia non est hoc Pater qui eum misit.

Notes

  1. 4. Id. VII, 16
  2. 5. Supra, Tract. 29
  3. 6. Joan. I, 12
  4. 7. Id. X, 34