TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Verba Domini nostri Jesu Christi, maxime quae Joannes commemorat evangelista, qui non sine causa super pectus Domini discumbebat 1Joan. XIII, 23, nisi ut secreta altioris sapientiae ejus ebiberet, et quod amando biberat, evangelizando ructaret, ita secreta sunt et profunda intelligentiae, ut omnes turbent qui perverso sunt corde, et omnes exerceant qui recto sunt corde. Proinde animadvertat Charitas vestra ad haec pauca quae lecta sunt. Videamus si quo modo possumus donante et adjuvante ipso qui verba sua nobis voluit recitari, quae tunc audita atque conscripta sunt, ut modo legerentur, quid sibi velit quod eum audistis modo dicere, Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem et Filius facit similiter.

Notes

  1. 1. Joan. XIII, 23