Videte ergo, fratres, ne forte de ipsis montibus est Joannes, de quibus paulo ante cantavimus, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Ergo, fratres mei, si vultis intelligere, levate oculos vestros in montem istum; id est, erigite vos ad Evangelistam, erigite vos ad ejus sensum. Sed quia montes isti pacem suscipiunt, non potest autem esse in pace, qui spem ponit in homine; nolite sic erigere oculos in montem, ut putetis in homine spem vestram esse collocandam; et sic dicite, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ut statim subjungatis, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram 9Psal. CXX, 1, 2 . Ergo levemus oculos in montes, unde veniet auxilium nobis: et tamen non ipsi montes sunt, in quibus spes nostra ponenda est; accipiunt enim montes quod nobis ministrent: ergo unde et montes accipiunt, ibi spes nostra ponenda est. Oculos nostros cum levamus ad Scripturas, quia per homines ministratae sunt Scripturae, levamus oculos nostros ad montes, unde auxilium veniet nobis: sed tamen quia ipsi homines erant qui scripserunt Scripturas, non de se lucebant; sed ille erat lumen verum 10Joan. I, 9, qui illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Mons erat et ille Joannes Baptista, qui dixit, Non sum ego Christus 11Ibid., 20 : ne quisquam spem in montem ponens, caderet ab illo qui montes illustrat, et ipse confessus ait, Quoniam de plenitudine ejus omnes accepimus 12Ibid. I, 16 . Ita debes dicere, Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi, ne auxilium quod tibi venit, montibus imputes; sed sequaris, et dicas, Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram.