TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Nolite itaque, fratres mei, putare in hoc quod ait Dominus, Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis, illud majus praetermissum esse mandatum, quo praecipitur ut diligamus Dominum Deum nostrum ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente: tanquam enim hoc praetermisso videtur dictum, ut diligatis invicem, velut hoc ad illud alterum non pertineat, quo dictum est, Diliges proximum tuum tanquam teipsum. In his enim duobus praeceptis, inquit, tota Lex pendet, et Prophetae 8Matth. XXII, 37-40 . Sed bene intelligentibus utrumque invenitur in singulis. Nam et qui diligit Deum, non eum potest contemnere praecipientem ut diligat proximum; et qui sancte ac spiritualiter diligit proximum, quid in eo diligit nisi Deum? Ipsa est dilectio ab omni mundana dilectione discreta, quam distinguendo addidit Dominus, sicut dilexi vos. Quid enim nisi Deum dilexit in nobis? Non quod habebamus, sed ut haberemus: ut perducat nos, sicut paulo ante dixi, ubi sit Deus omnia in omnibus. Sic etiam medicus recte dicitur aegros diligere: et quid in eis nisi salutem diligit, quam cupit utique revocare, non morbum, quem venit expellere? Sic ergo et nos invicem diligamus, ut quantum possumus, invicem ad habendum in nobis Deum cura dilectionis attrahamus. Hanc dilectionem nobis donat ipse qui ait, Sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem. Ad hoc ergo nos dilexit, ut et nos diligamus invicem; hoc nobis conferens diligendo nos, ut mutua dilectione constringamur inter nos, et tam dulci vinculo connexis membris corpus tanti capitis simus.

Notes

  1. 8. Matth. XXII, 37-40