TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Haec est autem, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Ordo verborum est, ut te et quem misisti Jesum Christum cognoscant solum verum Deum. Consequenter enim et Spiritus sanctus intelligitur, quia Spiritus est Patris et Filii, tanquam charitas substantialis et consubstantialis amborum. Quoniam non duo dii Pater et Filius, nec tres dii Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus solus verus Deus. Nec idem tamen Pater qui Filius, nec idem Filius qui Pater, nec idem Spiritus sanctus qui Pater et Filius; quoniam tres sunt Pater et Filius et Spiritus sanctus; sed ipsa Trinitas unus est Deus. Si ergo eo modo te glorificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam aeternam, et, haec est vita aeterna, ut cognoscant te; sic te igitur Filius glorificat, ut omnibus quos dedisti ei, te cognitum faciat. Porro si cognitio Dei est vita aeterna, tanto magis vivere tendimus, quanto magis in hac cognitione proficimus. Non autem moriemur in vita aeterna: tunc ergo Dei cognitio perfecta erit, quando nulla mors erit. Summa tunc Dei clarificatio; quia summa gloria, quae graece dicitur δόξα. Unde dictum est δόξασον, quod latini quidam interpretati sunt, clarifica; quidam, glorifica. A veteribus autem gloria, qua gloriosi homines dicuntur, ita est definita: Gloria est frequens de aliquo fama cum laude. At si homo laudatur cum famae creditur, quomodo Deus laudabitur quando ipse videbitur? Propter quod scriptum est, Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te 6Psal. LXXXIII, 5 . Ibi erit Dei sine fine laudatio, ubi erit Dei plena cognitio; et quia plena cognitio, ideo summa clarificatio vel glorificatio.

Notes

  1. 6. Psal. LXXXIII, 5