TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quid ergo facturus es? dic mihi. Implere legem ex omni parte, ita ut in nullo offendas, difficile est: reatus ergo certus est; remedio uti non vis? Ecce, fratres mei, quale remedium posuit Dominus contra aegritudines animae. Quod ergo? Cum caput tibi dolet, laudamus si Evangelium ad caput tibi posueris, et non ad ligaturam cucurreris. Ad hoc enim perducta est infirmitas hominum, et ita plangendi sunt homines qui currunt ad ligaturas, ut gaudeamus quando videmus hominem in lecto suo constitutum, jactari febribus et doloribus, nec alicubi spem posuisse, nisi ut sibi Evangelium ad caput poneret: non quia ad hoc factum est, sed quia praelatum est Evangelium ligaturis. Si ergo ad caput ponitur ut quiescat dolor capitis, ad cor non ponitur ut sanetur a peccatis? Fiat ergo. Quid fiat? Ponatur ad cor, sanetur cor. Bonum est, bonum, ut de salute corporis non satagas, nisi ut a Deo illam petas. Si scit tibi prodesse, dabit illam: si non tibi dederit, non proderat habere illam. Quam multi aegrotant in lecto innocentes; et si sani fuerint, procedunt ad scelera committenda? Quam multis obest sanitas? Latro qui procedit ad faucem occidere hominem, quanto illi melius erat ut aegrotaret? Qui noctu surgit ad fodiendum parietem alienum, quanto illi melius si febribus jactaretur? Innocentius aegrotaret, scelerate sanus est. Novit ergo Deus quid nobis expediat: id agamus tantum, ut cor nostrum sanum sit a peccatis; et quando forte flagellamur in corpore, ipsum deprecemur. Rogavit eum Paulus apostolus, ut auferret stimulum carnis, et noluit auferre. Numquid perturbatus est? numquid contristatus dixit se desertum? Magis se dixit non desertum, quia non ablatum est quod volebat auferri, ut illa infirmitas sanaretur. Hoc enim invenit in voce medici: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur 19II Cor. XII, 8, 9 . Unde ergo scis quod non vult te sanare Deus? Adhuc tibi expedit flagellari. Unde scis quam putre est quod secat medicus, agens ferrum per putria? Nonne novit modum, quid faciat, quo usque faciat? Numquid ululatus ejus qui secatur, retrahit manus medici artificiose secantis? Ille clamat; ille secat. Crudelis qui non audit clamantem, an potius misericors qui vulnus persequitur ut sanet aegrotum? Haec, fratres mei, ideo dixi, ne quis quaerat aliquid praeter auxilium Dei, quando forte in aliqua correptione Domini sumus. Videte ne pereatis, videte ne ab Agno recedatis, et a leone devoremini.

Notes

  1. 19. II Cor. XII, 8, 9