Vide illa interiora commendari in Psalmo: Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt. Vide quid sit ire intro, vide quid sit ad illius protectionem confugere, vide quid sit etiam sub verbera patris currere: flagellat enim omnem filium quem recipit. Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt. Et quid est intus? Inebriabuntur ab ubertate domus tuae. Cum miseris intro, intrantes in gaudium Domini sui; inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae. Non foris extra te, sed intus apud te, ibi est fons vitae. Et in lumine tuo videbimus lumen. Praetende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. Qui sequuntur voluntatem Domini sui, non quaerentes sua, sed quae Domini Jesu Christi, ipsi sunt recti corde, ipsis non commoventur pedes. Bonus enim Deus Israel rectis corde. Mei autem, inquit ille, pene commoti sunt pedes. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens 27Psal. LXXII, 1-3 . Ergo quibus bonus est Deus, nisi rectis corde? Nam mihi torto corde displicuit Deus. Quare displicuit? Quia dedit felicitatem malis: et ideo nutaverunt mihi pedes, quasi sine causa servissem Deo. Ideo ergo mei pene commoti sunt pedes, quia non fui rectus corde. Quid est ergo rectus corde? Sequens voluntatem Dei. Felix est ille, laborat ille: ille male vivit et felix est, ille juste vivit et laborat. Non indignetur juste vivens et laborans; intus habet quod felix ille non habet: non ergo tristetur, non maceretur, non deficiat. Felix ille habet ipse aurum in arca, iste Deum in conscientia. Compara nunc aurum et Deum, arcam et conscientiam. Ille illud habet quod perit, et ibi habet unde perit; iste Deum habet, qui perire non potest, et ibi habet unde auferri non potest: sed si sit rectus corde; tunc enim intrat, et non exit. Ideo ille quid dicebat? Quoniam apud te est fons vitae: non apud nos. Ideo intrare debemus ut vivamus, non quasi nobis sufficere ut pereamus, non quasi de nostro velle satiari ut arescamus: sed os ad ipsum fontem ponere, ubi aqua non deficit. Quia voluit suo consilio vivere Adam, et lapsus est per eum qui ante ceciderat per superbiam, qui ei calicem ipsius superbiae propinavit. Quia ergo apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen; intus bibamus, intus videamus. Quare enim inde exitum est? Audi quare: Non veniat mihi pes superbiae. Ergo ille exiit, cui venit pes superbiae. Ostende quia ideo exiit. Et manus peccatorum non moveant me: propter pedem superbiae. Quare hoc dicis? Ibi ceciderunt omnes qui operantur iniquitatem. Ubi ceciderunt? In ipsa superbia. Expulsi sunt, nec potuerunt stare 28Psal. XXXV, 8-13 . Si ergo superbia expulit eos qui non potuerunt stare; humilitas intromittit, qui possint in perpetuum stare. Ideo etenim ille qui dixit, Exsultabunt ossa humiliata; praedixit, Auditui meo dabis exsultationem et laetitiam 29Psal. L, 10 . Quid est, auditui meo? Audiendo te felix sum, de voce tua felix sum; intus bibendo felix sum. Ideo non cado, ideo exsultabunt ossa humiliata: ideo amicus sponsi stat, et audit eum 30Joan. III, 29 ; ideo stat, quia audit. De interiore fonte bibit, ideo stat. Illi qui noluerunt de interiore bibere, ibi ceciderunt; expulsi sunt, nec potuerunt stare.