TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde subjungit: « Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dicit: Sitio. Vas ergo positum erat aceto plenum; illi autem spongiam plenam aceto hyssopo circumponentes, obtulerunt ori ejus. Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite, tradidit spiritum. » Quis potest quae facit, ita disponere, quomodo disposuit homo iste quae passus est? Sed homo mediator Dei et hominum; homo de quo praedictum legitur, Et homo est, et quis agnoscet eum? quoniam homines per quos haec fiebant, non agnoscebant hominem Deum. Homo namque apparebat qui Deus latebat; patiebatur haec omnia qui apparebat, et idem ipse disponebat haec omnia qui latebat. Vidit ergo quia consummata sunt omnia quae oportebat ut fierent antequam acciperet acetum et traderet spiritum; atque ut hoc etiam consummaretur quod Scriptura praedixerat, Et in siti mea potaverunt me aceto 7Psal. LXVIII, 22 , Sitio, inquit: tanquam diceret, Hoc minus fecistis, date quod estis. Judaei quippe ipsi erant acetum, degenerantes a vino Patriarcharum et Prophetarum; et tanquam de pleno vase, de iniquitate mundi hujus impleti, cor habentes velut spongiam, cavernosis quodammodo atque tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopum autem cui circumposuerunt spongiam aceto plenam, quoniam herba est humilis, et pectus purgat, ipsius Christi humilitatem congruenter accipimus: quam circumdederunt, et se circumvenisse putaverunt. Unde est illud in psalmo, Asperges me hyssopo, et mundabor 8Psal. L, 9 . Christi namque humilitate mundamur; quia nisi humiliasset semetipsum, factus obediens usque ad mortem crucis 9Philipp. II, 8, non utique sanguis ejus in peccatorum remissionem, hoc est, in nostram mundationem fuisset effusus.

Notes

  1. 7. Psal. LXVIII, 22
  2. 8. Psal. L, 9
  3. 9. Philipp. II, 8