TheoFonsAux sources de la foi

In Iohannis Evangelium tractatus

IOAN · Augustin · 417 · LA · 1122 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Hunc ergo cibum, non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam, quem Filius hominis dabit vobis: hunc enim Pater signavit Deus. Istum filium hominis nolite sic accipere, quasi alios filios hominum, de quibus dictum est, Filii autem hominum in protectione alarum tuarum sperabunt 16Psal. XXXV, 8 . Iste filius hominis sequestratus quadam gratia Spiritus, et secundum carnem filius hominis, exceptus a numero hominum; filius hominis est. Iste filius hominis et Filius Dei est, iste homo etiam Deus est. Alio loco interrogans discipulos ait: Quem me dicunt esse homines Filium hominis? Et illi: Alii Joannem, alii Eliam, alii Jeremiam, aut unum ex Prophetis. Et ille: Vos vero quem me dicitis esse? Respondit Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi 17Matth. XVI, 13-16 . Ille dixit se Filium hominis, et Petrus eum dixit Filium Dei vivi. Optime ille commemorabat quod misericorditer exhibuerat: ille commemorabat quod in claritate permanebat. Verbum Dei commendat humilitatem suam, homo agnoscit claritatem Domini sui. Et revera, fratres, puto quia justum est; humiliavit se propter nos, glorificemus illum nos: non enim filius hominis propter se est, sed propter nos. Ergo erat filius hominis illo modo, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 18Joan. I, 14 . Ideo enim hunc Deus Pater signavit. Signare quid est, nisi proprium aliquid ponere? Hoc est enim signare, imponere aliquid quod non confundatur cum caeteris. Signare, est signum rei ponere. Cuicumque rei ponis signum, ideo ponis signum, ne confusa cum aliis, a te non possit agnosci. Pater ergo eum signavit. Quid est, signavit? Proprium quiddam illi dedit, ne caeteris comparetur hominibus. Ideo de illo dictum est, Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis, prae participibus tuis 19Psal. XLIV, 8 . Ergo signare quid est? Exceptum habere: hoc est, prae participibus tuis. Itaque nolite, inquit, me contemnere, quia filius sum hominis; et quaerite a me cibum non qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Sic enim filius hominis sum, ut non sim unus ex vobis: sic sum filius hominis, ut Pater Deus me signaret. Quid est, signaret? Proprium aliquid mihi daret, quo non confunderer cum genere humano, sed per me liberaretur genus humanum.

Notes

  1. 16. Psal. XXXV, 8
  2. 17. Matth. XVI, 13-16
  3. 18. Joan. I, 14
  4. 19. Psal. XLIV, 8